CAPUT XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Abraham: Irrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est, nequaquam ab hominibus velle frequentari. Qui enim in hac quam arripuit via nimium tardis passibus graditur, ac secundum anteriorem hominem conversatur, aequum est ut ad eum, non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adveniat. Vos autem si vera atque perfecta Domini nostri dilectione flagratis, et Deum qui utique charitas est, pleno spiritus fervore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibilia fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari: quantoque vos propiores Deo amoris divini ardor effecerit, tanto ad vos maior sanctorum fratrum confluet multitudo. |
2 | Non enim potest, secundum sententiam Domini, civitas abscondi supra montem posita: Quia diligentes me, inquit Dominus, glorificabo; qui autem me contemnunt, erunt ignobiles . Verumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foveam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut dum eis maiora promittit, necessaria quotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet et vastiores solitudines expeti debere persuadens, easque velut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens; ignota etiam quaedam, et quae penitus nusquam sunt loca, velut cognita ac praeparata, nostraeque potestati iam debita, et absque ulla difficultate possidenda confingit. |
3 | Homines quoque regionis illius tractabiles et ad viam salutis sequaces esse mentitur, ut dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter avertat. Nam cum unusquisque hac vana spe a seniorum salutari contubernio separatus, atque omnibus quae sibimet frustra in suo corde depinxerat, fuerit destitutus, velut de profundissimo sopore consurgens, nihil ex his quae somniaverat expergefactus inveniet. Itaque eum diabolus maioribus vitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis irretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat, aliquando permittit, eumque non iam illis, quas ante vitaverat, raris ac spiritalibus fratrum visitationibus, sed quotidianis saecularium incursionibus obligatum, ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur. |